Sir 43

1Altitudinis firmamentum pulchritudo eius est, species caeli in visione gloriae. 2Sol in aspectu annuncians in exitu, vas admirabile opus excelsi. 3In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem custodiens in operibus ardoris: 4tripliciter sol exurens montes, radios igneos exufflans, et refulgens radiis suis obcaecat oculos. 5Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus eius festinavit iter. 6Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum aevi. 7A luna signum diei festi, luminare quod minuitur in consummatione. 8Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione. 9Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose. 10Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. 11In verbis sanctis stabunt ad iudicium, et non deficient in vigiliis suis. 12Vide arcum, et benedic eum, qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. 13Gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi aperuerunt illum. 14Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere iudicii sui. 15Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves. 16In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. 17In conspectu eius commovebuntur montes, et in voluntate eius aspirabit Notus. 18Vox tonitrui eius verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: 19et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus eius. 20Pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor. 21Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. 22Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua, super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis. 23Et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut ignem. 24Medicina omnium in festinatione nebulae: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. 25In sermone eius siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, et plautavit illum Dominus Iesus. 26Qui navigant mare, enarrent pericula eius: et audientes auribus nostris admirabimur. 27Illic praeclara opera, et mirabilia: varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. 28Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone eius composita sunt omnia. 29Multa dicemus, et deficiemus in verbis; consummatio autem sermonum, ipse est in omnibus. 30Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua. 31Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. 32Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius. 33Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: maior enim est omni laude. 34Exaltantes eum replemini virtute. ne laboretis: non enim comprehendetis. 35Quis videbit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? 36Multa abscondita sunt maiora his: pauca enim vidimus operum eius. 37Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.
Copyright information for VulgS